Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 141 Cic. Luc. 144 () >>Cic. Luc. 146

143num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim [et [Note]] Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius nihil politius;

ch. 47a Chrysippo pedem nusquam. [Note] Qui [Note] ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis [Note] dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est: aliter Diodoro, [Note] aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum [Note] Antipater et Archidemus spinosissimi [Note] homines nonne multis in rebus dissentiunt? 144Quid me igitur Luculle in invidiam [Note] et tamquam [Note] in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo [Note] enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione [Note] stabunt exules servos insanos esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 141 Cic. Luc. 144 () >>Cic. Luc. 146

Powered by PhiloLogic